Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Nec dederis munus, cognosse quod altera possit,
Nec sint nequitiae tempora certa tuae.
Et, ne te capiat latebris sibi femina notis,
Non uno est omnis convenienda loco;
395
Et quotiens scribes, totas prius ipse tabellas
Inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt.
Laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit,
Et, modo quod questa est, ipse querare, facit.
Dum fuit Atrides una contentus, et illa
400
Casta fuit: vitio est improba facta viri.
Audierat laurumque manu vittasque ferentem
Pro nata Chrysen non valuisse sua:
Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores,
Bellaque per turpis longius isse moras.
405
Haec tamen audierat: Priameïda viderat ipsa:
Victor erat praedae praeda pudenda suae.
Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit,
Et male peccantem Tyndaris ulta virum.
409
Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt,
410
Illa, licet pateant, tu tamen usque nega.
Tum neque subiectus, solito nec blandior esto:
Haec animi multum signa nocentis habent:
Sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est;
Concubitu prior est infitianda venus.
415
Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes
Sumere; iudiciis ista venena meis;
Aut piper urticae mordacis semine miscent,
Tritaque in annoso flava pyrethra mero;
Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,
420
Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.