Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,
Bulbus et, ex horto quae venit, herba salax
Ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella,
Quasque tulit folio pinus acuta nuces.
425
Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
Interior curru meta terenda meo est.
Qui modo celabas monitu tua crimina nostro,
Flecte iter, et monitu detege furta meo.
Nec levitas culpanda mea est: non semper eodem
430
Impositos vento panda carina vehit.
Nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro,
Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
Aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
Lora, modo admissos arte retentet equos.
435
Sunt quibus ingrate timida indulgentia servit,
Et, si nulla subest aemula, languet amor.
Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
Nec facile est aequa commoda mente pati.
Ut levis absumptis paulatim viribus ignis
440
Ipse latet, summo canet in igne cinis,
Sed tamen extinctas admoto sulpure flammas
Invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
Acribus est stimulis eliciendus amor.
445
Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:
Palleat indicio criminis illa tui;
O quater et quotiens numero conprendere non est
Felicem, de quo laesa puella dolet:
Quae, simul invitas crimen pervenit ad aures,
450
Excidit, et miserae voxque colorque fugit.