Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
Lectaque diverso litore concha venit:
125
Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
Rusticitas, priscis illa superstes avis.
Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
130
Quos legit in viridi decolor Indus aqua,
Nec prodite graves insuto vestibus auro,
Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
Admotae formam dantque negantque manus.
135
Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
Eligat, et speculum consulate ante suum.
Longa probat facies capitis discrimina puri:
Sic erat ornatis Laodamia comis.
Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
140
Ut pateant aures, ora rotunda volunt.
Alterius crines umero iactentur utroque:
Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
Altera succinctae religetur more Dianae,
Ut solet, attonitas cum petit illa feras.
145
Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos:
Illa sit adstrictis impedienda comis;
Hanc placet ornari testudine Cyllenea:
Sustineat similes fluctibus illa sinus.
Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
150
Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae,