Ars Amatoria, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Ehwald, Rudolf, 1847-1927, editor; Merkel, Rudolf, 1811-1885, editor
Nec mihi tot positus numero conprendere fas est:
Adicit ornatus proxima quaeque dies.
Et neglecta decet multas coma; saepe iacere
Hesternam credas; illa repexa modo est.
155
Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe
Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.'
Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe
Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
159
O quantum indulget vestro natura decori,
160
Quarum sunt multis damna pianda modis!
Nos male detegimur, raptique aetate capilli,
Ut Borea frondes excutiente, cadunt.
Femina canitiem Germanis inficit herbis,
Et melior vero quaeritur arte color:
165
Femina procedit densissima crinibus emptis,
Proque suis alios efficit aere suos.
Nec rubor est emisse; palam venire videmus
Herculis ante oculos virgineumque chorum.
Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro
170
Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
Cum tot prodierint pretio leviore colores,
Quis furor est census corpore ferre suos!
Aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër,
Nec tepidus pluvias concitat auster aquas:
175
Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
Diceris Inois eripuisse dolis;
Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
Crediderim nymphas hac ego veste tegi.
Ille crocum simulat: croceo velatur amictu,
180
Roscida luciferos cum dea iungit equos: