Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
mulcet etaut fallaxaitest sollertia nobis,
aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est , lapides in corpore terrae
ossa reor dici ; iacere hos post terga iubemur.”
395
Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
spes tamen in dubio est : adeo caelestibus ambo
diffidunt monitis . Sed quid temptare nocebit?
Discedunt velantque caput tunicasque recingunt
et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
400
Saxa (quis hoc credat , nisi sit pro teste vetustas?)
ponere duritiem coepere suumque rigorem
mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox ubi creverunt naturaque mitior illis
contigit , ut quaedam , sic non manifesta , videri
405
forma potest hominis , sed , uti de marmore coepta,
non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
et terrena fuit , versa est in corporis usum;
quod solidum est flectique nequit , mutatur in ossa;
410
quae modo vena fuit , sub eodem nomine mansit;
inque brevi spatio superorum numine saxa
missa viri manibus faciem traxere virorum,
et de femineo reparata est femina iactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum
415
et documenta damus qua simus origine nati.
Python.
Cetera diversis tellus animalia formis
sponte sua peperit , postquam vetus umor ab igne
percaluit solis , caenumque udaeque paludes
intumuere aestu , fecundaque semina rerum
420
vivaci nutrita solo ceu matris in alvo