Metamorphoses, TEI XML Edition Enhanced with Syntax Diagrams for 1.1-1.9 and 1.163-1.773. Ovid. Metamorphoses. Hugo Magnus. Gotha (Germany). Friedr. Andr. Perthes. 1892
aequora prospiciens oculis subiecta, “quis” inquit
575
“ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomen
quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.”
Amnis ad haec “non est” inquit “quod cernitis, unum:
quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.
Quoque minus spretae factum mirere Dianae,
580
naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos
mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
inmemores nostri festas duxere choreas.
Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
585
a silvis silvas et ab arvis arva revelli
cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque
continuam diduxit humum partesque resolvit
in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
590
Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit
insula, grata mihi; Perimelen navita dicit.
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
propulit e scopulo periturae corpora natae.
595
Excepi nantemque ferens “o proxima mundi
regna vagae” dixi “sortite, tridentifer, undae,
[*] v. 597—608 in multis libris leguntur hi:
In quo desinimus, quo sacri currimus amnes
huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem.
Huic ego, quam porto, nocui. Si mitis et aequus,
si pater Hippodamas, aut si minus impius esset,
debuit illius misereri, ignoscere nobis.
Sequuntur v. 601—602, post quos inveniuntur haec:
hunc quoque complectar.” Movit caput aequoreus rex
concussitque suis omnes adsensibus undas.
Extimuit nymphe, nabat tamen. Ipse natantis
pectora tangebam trepido salientia motu.
Dumque ea contrecto, totum durescere sensi
corpus et inducta condi praecordia terra.
adfer opem mersaeque precor, feritate paterna
da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.”
Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes,
610
et gravis increvit mutatis insula membris.
Philemon et Baucis.
Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos
moverat: inridet credentes, utque deorum
spretor erat mentisque ferox, Ixione natus