Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
1
Tempora cum causis Latium digesta per annum
lapsaque sub terras ortaque signa canam,
excipe pacato, Caesar Germanice, voltu
hoc opus et timidae dirige navis iter;
5
officioque, levem non aversatus honorem,
en tibi devoto numine dexter ades.
sacra recognosces annalibus eruta priscis,
et quo sit merito quaeque notata dies.
invenies illic et festa domestica vobis:
10
saepe tibi pater est, saepe legendus avus;
quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,
tu quoque cum Druso praemia fratre feres.
Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras,
et quoscumque sacris addidit ille dies.
15
adnue conanti per laudes ire tuorum,
deque meo pavidos excute corde metus,
da mihi te placidum, dederis in carmina viris:
ingenium voltu statque caditque tuo.
pagina iudicium docti subitura movetur
20
principis, ut Clario missa legenda deo.
quae sit enim culti facundia sensimus oris,
civica pro trepidis cum tulit arma reis;
scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
ingenii currant flumina quanta tui.
25
si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
auspice te felix totus ut annus eat.
tempora digereret cum conditor urbis, in anno
constituit menses quinque bis esse suo.
scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
30
curaque finitimos vincere maior erat.