Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
libera perpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
ni teneant rigidae condita bella serae.
125
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:
it, redit officio Iuppiter ipse meo.
inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos
imponit libum mixtaque farra sale,
nomina ridebis; modo namque Patulcius idem
130
et modo sacrifico Clusius ore vocor.
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
nomine diversas significare vices,
vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:
iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
135
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis,
e quibus haec populum spectat, at illa larem;
utque sedens primi vester prope limina tecti
ianitor egressus introitusque videt,
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
140
Eoas partes Hesperiasque simul.
ora vides Hecates in tres vertentia partes,
servet ut in ternas compita secta vias;
et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
cernere non moto corpore bina licet.’
145
dixerat et voltu, si plura requirere vellem,
difficilem mihi se non fore fassus erat.
sumpsi animum gratesque deo non territus egi
verbaque sum spectans pauca locutus humum!
‘dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
150
qui melius per ver incipiendus erat?