Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
nec mora longa fuit: stabant nova tecta, neque alter
montibus Ausoniis Arcade maior erat.
ecce boves illuc Erytheidas applicat heros
emensus longi claviger orbis iter;
545
dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur
incustoditae lata per arva boves,
mane erat: excussus somno Tirynthius actor
de numero tauros sentit abesse duos.
nulla videt quaerens taciti vestigia furti:
550
traxerat aversos Cacus in antra ferox,
Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae,
non leve finitimis hospitibusque malum,
dira viro facies, vires pro corpore, corpus
grande: pater monstri Mulciber huius erat:
555
proque domo longis spelunca recessibus ingens,
abdita, vix ipsis invenienda feris,
ora super postes adfixaque brachia pendent,
squalidaque humanis ossibus albet humus,
servata male parte boum Iove natus abibat:
560
mugitum rauco furta dedere sono.
"accipio revocamen" ait, vocemque secutus
impia per silvas ultor ad antra venit,
ille aditum fracti praestruxerat obice montis;
vix iuga movissent quinque bis illud opus.
565
nititur hic numeris (caelum quoque sederat illis)
et vastum motu conlabefactat onus.
quod simul eversum est, fragor aethera terruit ipsum.
ictaque subsedit pondere molis humus,
prima movet Cacus collata proelia dextra
570
remque ferox saxis stipitibusque gerit.