Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,
et nemorum nymphae naiadumque chori!
este bonis avibus visi natoque mihique,
ripaque felici tacta sit ista pede!
515
fallor, an hi fient ingentia moenia colles,
iuraque ab hac terra cetera terra petet?
montibus his olim totus promittitur orbis:
quis tantum fati credat habere locum?
et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:
520
hic quoque causa novi femina Martis erit.
care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
indue! non humili vindice caesus eris.
victa tamen vinces eversaque, Troia, resurges:
obruet hostiles ista ruina domos.
525
urite victrices Neptunia Pergama flammae!
num minus hic toto est altior orbe cinis?
iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem
adferet: Iliacos accipe, Vesta, deos!
tempus erit, cum vos orbemque tuebitur idem,
530
et fient ipso sacra colente deo,
et penes Angustos patriae tutela manebit:
hanc fas imperii frena tenere domum,
inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,
pondera caelesti mente paterna feret;
535
utque ego perpetuis olim sacrabor in aris,
sic Augusta novum Iulia numen erit.’
talibus ut dictis nostros descendit in annos,
substitit in medios praescia lingua sonos,
puppibus egressus Latia stetit exul in herba,
540
felix, exilium cui locus ille fuit!