Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
dum canimus sacras alterno pectine Nonas:
maximus hic fastis accumulatur honos,
deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
haec mihi praecipuo est ore canenda dies.
125
quid volui demens elegis imponere tantum
ponderis? heroi res erat ista pedis,
sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen
hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,
res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti
130
nomina, iam pridem tu pater orbis eras.
hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,
nomen habes: hominum tu pater, ille deum.
Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo
moenia, tu dederas transilienda Remo.
135
te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:
hoc duce Romanum est solis utrumque latus,
tu breve nescio quid victae telluris habebas:
quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,
tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:
140
tu recipis luco, reppulit ille nefas.
vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges.
tu domini nomen, principis ille tenet,
te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille.
caelestem fecit te pater, ille patrem.
145
iam puer Idaeus media tenus eminet alvo
et liquidas mixto nectare fundit aquas,
en etiam, siquis Borean horrere solebat,
gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.
[*]6. EN 7. FN 8. GN 9. HN 10. AN
Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis
150
Lucifer, et primi tempora veris erunt.