Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,
magnaque discedens signa reliquit hiems.
[*]11. BN 12. CN
Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursae
aspicies geminos exeruisse pedes. note
155
inter Hamadryadas iaculatricemque Dianam
Callisto sacri pars fuit una chori.
illa deae tangens arcus ‘quos tangimus arcus,
este meae testes virginitatis’ ait.
Cynthia laudavit, "promissa" que ‘foedera serva,
160
et comitum princeps tu mihi’ dixit "eris."
foedera servasset, si non formosa fuisset:
cavit mortales, de Iove crimen habet,
mille feras Phoebe silvis venata redibat
aut plus aut medium sole tenente diem. note
165
ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus,
in medio gelidae fons erat altus aquae),
"hic" ait "in silva, virgo Tegeaea, lavemur!"
erubuit falso virginis illa sono.
dixerat et nymphis: nymphae velamina ponunt, note
170
hanc pudet et tardae dat mala signa morae,
exuerat tunicas; uteri manifesta tumore
proditur indicio ponderis ipsa suo.
cui dea ‘virgineos, periura Lycaoni, coetus
desere nec castas pollue’ dixit "aquas."
175
luna novum decies implerat cornibus orbem:
quae fuerat virgo credita, mater erat.
laesa furit Iuno, formam mutatque puellae.
quid facis? invito est pectore passa Iovem,
utque ferae vidit turpes in paelice voltus,
180
"huius in amplexus Iuppiter" inquit "eat!"