Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
ursa per incultos errabat squalida montes,
quae fuerat summo nuper amata Iovi.
iam tria lustra puer furto conceptus agebat,
cum mater nato est obvia facto suo.
185
illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens
et gemuit: gemitus verba parentis erant,
hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto,
ni foret in superas raptus uterque domos,
signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton,
190
Arctophylax formam terga sequentis habet,
saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn,
Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis.
[*]13. D EID — NP
Idibus agrestis fumant altaria Fauni
hic, ubi discretas insula rumpit aquas.
195
haec fuit illa dies, in qua Veientibus armis
ter centum Fabii ter cecidere duo.
una domus vires et onus susceperat urbis:
sumunt gentiles arma professa manus,
egreditur castris miles generosus ab isdem,
200
e quis dux fieri quilibet aptus erat.
Carmentis portae dextro1 est via proxima Iano:
ire per hanc noli, quisquis es; omen habet,
illa fama refert Fabios exisse trecentos:
porta vacat culpa, sed tamen omen habet.
205
ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem
(turbidus hibernis ille fluebat aquis),
castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi
Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt,
non aliter quam cum Libyca de gente leones
210
invadunt sparsos lata per arva greges,