Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
211
diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo
212
accipiunt: Tusco sanguine terra rubet, sic iterum,
213
sic saepe cadunt, ubi vincere aperte
214
non datur, insidias armaque tecta parant.
215
campus erat, campi claudebant ultima colles
216
silvaque montanas occulere apta feras,
217
in medio paucos armentaque rara relinquunt,
218
cetera virgultis abdita turba latet,
219
ecce velut torrens undis pluvialibus auctus
220
aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,
221
per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat,
222
riparum clausas margine finit aquas:
223
sic Fabii vallem latis discursibus implent,
224
quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
225
quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti:
226
simplex nobilitas, perfida tela cave!
227
fraude perit virtus: in apertos undique campos
228
prosiliunt hostes et latus omne tenent,
229
quid faciant pauci contra tot milia fortes?
230
quidve, quod in misero tempore restet, habent?
231
sicut aper longe silvis Laurentibus actus
232
fulmineo celeres dissipat ore canes,
233
mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti
234
volneraque alterna dantque feruntque manu.
235
una dies Fabios ad bellum miserat omnes:
236
ad bellum missos perdidit una dies.
237
ut tamen Herculeae superessent semina gentis,
238
credibile est ipsos consuluisse deos;
239
nam puer impubes et adhuc non utilis armis
240
unus de Fabia gente relictus erat,