Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti
moris et antiquas testificantur opes.
sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,
traditur antiqui fabula plena ioci.
305
forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:
vidit ab excelso Faunus utrumque iugo.
vidit et incaluit, "montana " que "numina," dixit
"nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit."
ibat odoratis humeros perfusa capillis
310
Maeonis aurato conspicienda sinu:
aurea pellebant tepidos umbracula soles,
quae tamen Herculeae sustinuere manus,
iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat,
Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
315
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
garrulus in primo limine rivus erat.
dumque parant epulas potandaque vina ministri,
cultibus Alciden instruit illa suis.
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas,
320
dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,
ut posset magnas exeruisse manus,
fregerat armillas non illa ad brachia factas,
scindebant magni vincula parva pedes.
325
ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis
conditaque in pharetra tela minora sua.
sic epulis functi sic dant sua corpora somno,
et positis iuxta secubuere toris;
causa, repertori vitis quia sacra parabant,
330
quae facerent pure, cum foret orta dies.