Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
sollicitae mentes speque metuque pavent,
constitit atque caput niveo velatus amictu
iam bene dis notas sustulit ille manus,
365
atque ita "tempus adest promissi muneris," inquit
"pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem."
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,
et gravis aetherio venit ab axe fragor.
ter tonuit sine nube deus, tria fulmina misit.
370
credite dicenti: mira, sed acta, loquor,
a media caelum regione dehiscere coepit;
summisere oculos cum duce turba suo.
ecce levi scutum versatum leniter aura
decidit, a populo clamor ad astra venit.
375
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca,
quae dederat nulli colla premenda iugo,
idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,
quemque notes oculis, angulus omnis abest,
tum, memor imperii sortem consistere in illo,
380
consilium multae calliditatis init.
plura iubet fieri simili caelata figura,
error ut ante oculos insidiantis eat.
Mamurius (morum fabraene exactior artis,
difficile est ulli dicere) clausit opus.
385
cui Numa munificus "facti pete praemia," dixit;
"si mea nota fides, inrita nulla petes."
iam dederat Saliis a saltu nomina dicta
armaque et ad certos verba canenda modos.
tum sic Mamurius: ‘merces mihi gloria detur,
390
nominaque extremo carmine nostra sonent.’