Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
constitit ipse super ramoso stipite nixus
atque avide trunco condita mella petit,
milia crabronum coeunt et vertice nudo
spicula defigunt oraque sima notant.
755
ille cadit praeceps et calce feritur aselli
inclamatque suos auxiliumque rogat,
concurrunt satyri turgentiaque ora parentis
rident: percusso claudicat ille genu.
ridet et ipse deus limumque inducere monstrat;
760
hic paret monitis et linit ora luto.
melle pater fruitur, liboque infusa calenti
iure repertori candida mella damus,
femina cur presset, non est rationis opertae:
femineos thyrso concitat ille choros.
765
cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas
haec est et gravidae munera vitis amat,
cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho:
hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca
770
hanc frondem cunis opposuisse ferunt,
restat, ut inveniam, quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
et media est aetas inter utrumque tibi:
775
seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos,
commendant curae numinibusque tuis:
sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
sumitur et vitae liberioris iter:
an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
780
et faceret patrio rure senator opus,