Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.
ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
dicere, sed non est carminis huius opus;
725
carminis huius opus causas exponere, quare
vilis anus populos ad sua liba vocet,
ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis,
te memorant Gange totoque Oriente subacto
730
primitias magno seposuisse Iovi.
cinnama tu primus captivaque tura dedisti
deque triumphato viscera tosta bove.
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
libaque, quod sanctis pars datur inde focis.
735
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem
gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
(non habet ingratos fabula nostra iocos),
iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
740
aeriferae comitum concrepuere manus,
ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,
quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.
colligit errantes et in arbore claudit inani
Liber et inventi praemia mellis habet.
745
ut satyri levisque senex tetigere saporem,
quaerebant flavos per nemus omne favos,
audit in exesa stridorem examinis ulmo,
aspicit et ceras dissimulatque senex;
utque piger pandi tergo residebat aselli,
750
applicat hunc ulmo corticibusque cavis,