Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
res latuit, priscique manent imitamina facti;
aera deae comites raucaque terga movent,
cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant;
tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.”
215
desierat. coepi: ‘cur huic genus acre leonum
praebent insolitas ad iuga curva iubas?’
desieram. coepit: ‘feritas mollita per illam
creditur; id curru testificata suo est.’
‘at cur turrifera caput est onerata corona?
220
an primis turres urbibus illa dedit?’
annuit. "unde venit" dixi ‘sua membra secandi
impetus?’ ut tacui, Pieris orsa loqui:
‘Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis
turrigeram casto vinxit amore deam.
225
hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,
et dixit "semper fac puer esse velis."
ille fidem iussis dedit et "si mentiar," inquit
"ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi."
fallit et in nympha Sagaritide desinit esse
230
quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.
Naida volneribus succidit in arbore factis,
illa perit: fatum Naidos arbor erat.
hic furit et credens thalami procumbere tectum
effugit et cursu Dindyma summa petit
235
et modo "tolle faces!" "remove" modo "verbera!" clamat;
saepe Palaestinas iurat adesse deas.
ille etiam saxo corpus laniavit acuto,
longaque in immundo pulvere tracta coma est,
voxque fuit ‘merui! meritas do sanguine poenas.
240
a! pereant partes, quae nocuere mihi!