Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
a! pereant’ dicebat adhuc, onus inguinis aufert,
nullaque sunt subito signa relicta viri.
venit in exemplum furor hic, mollesque ministri
caedunt iactatis vilia membra comis.’
245
talibus Aoniae facunda voce Camenae
reddita quaesiti causa furoris erat.
‘hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita
venerit, an nostra semper in urbe fuit?’
‘Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden
250
semper et Iliacas Mater amavit opes:
cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,
est dea sacriferas paene secuta rates,
sed nondum fatis Latio sua numina posci
senserat, adsuetis substiteratque locis.
255
post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque
vidit et edomito sustulit orbe caput,
carminis Euboici fatalia verba sacerdos
inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:
‘mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.
260
cum veniet, casta est accipienda manu.
‘obscurae sortis patres ambagibus errant,
quaeve parens absit, quove petenda loco.
consulitur Paean,’ divum "que arcessite Matrem,"
inquit "in Idaeo est invenienda iugo."
265
mittuntur proceres. Phrygiae tunc sceptra tenebat
Attalus: Ausoniis rem negat ille viris,
mira canam, longo tremuit cum murmure tellus,
et sic est adytis diva locuta suis:
ipsa peti volui, nec sit mora, mitte volentem.
270
dignus Roma locus, quo deus omnis eat.’