Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
lumina restabant, quorum me causa latebat,
cum sic errores abstulit illa meos:
‘vel quia purpureis collucent floribus agri,
lumina sunt nostros visa decere dies;
365
vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,
atque oculos in se splendor uterque trahit;
vel quia deliciis nocturna licentia nostris
convenit, a vero tertia causa venit.’
‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
370
si liceat’ dixi: dixit et illa "licet."
‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
imbelles capreae sollicitusque lepus?’
non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos
arvaque pugnaci non adeunda ferae.
375
omnia finierat: tenues secessit in auras,
mansit odor: posses scire fuisse deam.
floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
sparge, precor, donis pectora nostra tuis.
[*]3. CC lvd — in — cm
Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron
380
semivir et flavi corpore mixtus equi.
Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:
summa virent pinu, cetera quercus habet.
Phillyrides tenuit, saxo stant antra vetusto,
quae iustum memorant incoluisse senem.
385
ille manus olim missuras Hectora leto
creditur in lyricis detinuisse modis,
venerat Alcides exhausta parte laborum,
iussaque restabant ultima paene viro.
stare simul casu Troiae duo fata videres:
390
hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.