Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
quaerere conabar, quare lascivia maior
his foret in ludis liberiorque iocus,
sed mihi succurrit numen non esse severum
aptaque deliciis munera ferre deam.
335
tempora sutilibus cinguntur pota coronis,
et latet iniecta splendida mensa rosa;
ebrius incinctis philyra conviva capillis
saltat et imprudens utitur arte meri;
ebrius ad durum formosae limen amicae
340
cantat, habent unctae mollia serta comae,
nulla coronata peraguntur seria fronte,
nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;
donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,
gratia sumendae non erat ulla rosae.
345
Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam
ex Ariadneo sidere nosse potes,
scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est
illa coturnatas inter habenda deas.
turba quidem cur hos celebret meretricia ludos,
350
non ex difficili causa petita subest.
non est de tetricis, non est de magna professis,
volt sua plebeio sacra patere choro,
et monet aetatis specie, dum floreat, uti;
contemni spinam, cum cecidere rosae.
355
cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,
sic haec est cultu versicolore decens?
an quia maturis albescit messis aristis,
et color et species floribus omnis inest?
annuit, et motis flores cecidere capillis,
360
accidere in mensas ut rosa missa solet,