Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:
inferias tacitis manibus illa dabunt,
annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,
nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:
425
iam tamen extincto cineri sua dona ferebant,
compositique nepos busta piabat avi.
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,
qui partem prisci nunc quoque moris habet,
nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,
430
et canis et variae conticuistis aves,
ille memor veteris ritus timidusque deorum
surgit (habent gemini vincula nulla pedes)
signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,
occurrat tacito ne levis umbra sibi.
435
cumque manus puras fontana perluit unda,
vertitur et nigras accipit ante fabas
aversusque iacit; sed dum iacit, ‘haec ego mitto,
his’ inquit "redimo meque meosque fabis."
hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur
440
colligere et nullo terga vidente sequi.
rursus aquam tangit Temesacaque concrepat aera
et rogat, ut tectis exeat umbra suis.
cum dixit novies "Manes exite paterni,"
respicit et pure sacra peracta putat.
445
dicta sit unde dies, quae nominis extet origo,
me fugit: ex aliquo est invenienda deo.
Pleiade nate, mone, virga venerande potenti:
saepe tibi est Stygii regia visa Iovis,
venit adoratus Caducifer, accipe causam
450
nominis: ex ipso est cognita causa deo.