Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:
accipit aequoreus pocula prima deus.
quae simul exhausit, "da nunc bibat ordine" dixit
"Iuppiter." audito palluit ille Iove.
515
ut rediit animus, cultorem pauperis agri
immolat et magno torret in igne bovem;
quaeque puer quondam primis diffuderat annis,
promit fumoso condita vina cado.
nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam,
520
sic quoque non altis, incubuere toris.
nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
terra rubens crater, pocula fagus erant,
verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:
omne feres.’ placidi verba fuere senis:
525
‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae
cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,
huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
"coniugio" dixi "sola fruere meo."
et dixi et servo, sed enim diversa voluntas
530
est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’
annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci
constiterant — pudor est ulteriora loqui —
tum superiniecta texere madentia terra;
iamque decem menses, et puer ortus erat.
535
hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:
perdidit antiquum littera prima sonum,
creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,
ille deae custos, ille satelles erat.
verba movent iram non circumspecta deorum:
540
"quam nequeam" dixit "vincere, nulla fera est."