Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
aspera mutata est in lenem tempore longo
littera, quae toto nomine prima fuit;
mox etiam lemures animas dixere silentum:
hic sensus verbi, vis ea vocis erat.
485
fana tamen veteres illis clausere diebus,
ut nunc ferali tempore operta vides,
nec viduae taedis eadem nec virginis apta
tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.
hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
490
mense malum Maio nubere volgus ait.
sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa
inter se nulla continuata die. [*]10. BC 11. C LEM . N
Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,
falsus eris. signi causa canenda mihi.
495
Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater
carpebant socias Mercuriusque vias.
tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,
et pronus saturae lac bibit agnus ovis.
forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
500
hos videt, exiguam stabat ut ante casam;
atque ita "longa via est, nec tempora longa supersunt,"
dixit "et hospitibus ianua nostra patet."
addidit et voltum verbis iterumque rogavit:
parent promissis dissimulantque deos.
505
tecta senis subeunt nigro deformia fumo;
ignis in hesterno stipite parvus erat.
ipse genu nixus flammas exsuscitat aura
et promit quassas comminuitque faces,
stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,
510
et spumat testu pressus uterque suo.