Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
se memor Ortygias surripuisse boves.
[*]20. DC
At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,
in Geminos ex quo tempore Phoebus eat.
695
‘cum totidem de mense dies superesse videbis,
quot sunt Herculei facta laboris’ ait.
"dic" ego respondi "causam mihi sideris huius."
causam facundo reddidit ore deus:
‘abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem
700
Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.
bella parant repetuntque suas et frater et Idas,
Leucippo fieri pactus uterque gener.
his amor, ut repetant, illis, ut reddere nolint,
suadet; et ex causa pugnat uterque pari.
705
effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,
sed visum celeri vincere turpe fuga.
Uber ab arboribus locus est, apta area pugnae:
constiterant illic: nomen Aphidna loco.
pectora traiectus Lynceo Castor ab ense
710
non expectato volnere pressit humum,
ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta,
qua cervix humeros continuata premit,
ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus,
tela tamen dextrae fulmine rapta negant.
715
iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,
cum "mea" dixisti ‘percipe verba, pater:
quod mihi das uni caelum, partire duobus:
dimidium toto munere maius erit.’
dixit et alterna fratrem statione redemit.
720
utile sollicitae sidus utrumque rati.’ [*]21. E AGON. NP
Ad Ianum redeat, qui quaerit, Agonia quid sint: