Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. [*]22. FN
Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:
est alio signi reddita causa loco. [*]23. G TVB — NP
725
Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:
lustrantur purae, quas facit ille, tubae. [*]24. HQ — R — C — F
Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis
vel mos sacrorum vel fuga regis inest.
[*]25. AC 26. BC 27, CC 28. DC 29. EC 30. FC 31. GC
Nec te praetereo, populi Fortuna potentis
730
Publica, cui templum luce sequente datum est.
hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,
grata Iovi fulvae rostra videbis avis.
Auferet ex oculis veniens aurora Booten,
continuaque die sidus Hyantis erit.