Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
6
Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas,
quae placeant, positis omnibus ipse leges.
facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur
nullaque mortali numina visa putent.
5
est deus in nobis; agitante calescimus illo:
impetus hic sacrae semina mentis habet,
fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,
vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
est nemus arboribus densum, secretus ab omni
10
voce locus, si non obstreperetur aquis,
hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo
esset, et in cura nominis huius eram.
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi
viderat, Ascraeas cum sequeretur oves,
15
nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae
contulit: ex illis sed tamen una fuit.
ex illis fuit una, sui germana mariti;
haec erat (agnovi) quae stat in arce Iovis,
horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
20
tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus,
namque ait ‘o vates, Romani conditor anni,
ause per exiguos magna referre modos,
ius tibi fecisti numen caeleste videndi,
cum placuit numeris condere festa tuis.
25
ne tamen ignores volgique errore traharis,
Iunius a nostro nomine nomen habet,
est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:
fratre magis, dubito, glorier, anne viro.
si genus aspicitur, Saturnum prima parentem
30
feci, Saturni sors ego prima fui.