Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
haec illi a caelo proxima terra fuit.
si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.
35
an potuit Maio paelex dare nomina mensi,
hic honor in nobis invidiosus erit?
cur igitur regina vocor princepsque dearum?
aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
an facient mensem luces, Lucinaque ab illis
40
dicar et a nullo nomina mense traham?
tum me paeniteat posuisse fideliter iras
in genus Electrae Dardaniamque domum,
causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,
forma quoque Idaeo iudice victa mea est.
45
paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces,
cum mea sint illo currus et arma loco:
paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas
et veterem Latio supposuisse Samon:
adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,
50
quos ego Romanis succubuisse tuli.
sed neque paeniteat, nec gens milli carior ulla est:
hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.
ipse mihi Mavors "commendo moenia" dixit
"haec tibi. tu pollens urbe nepotis eris,"
55
dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,
nec levior quovis est mihi mensis honor.
nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
Roma: suburbani dant mihi munus idem.
inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos
60
et populus Laurens Lanuviumque meum;