Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est:
si titulum quaeris, Sulla probavit opus. [*]5. D NON
Quaerebam, Nonas Sanco Fidione referrem,
an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:
215
‘cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:
nomina terna fero: sic voluere Cures.’
hunc igitur veteres donarunt aede Sabini
inque Quirinali constituere iugo. [*]6. EN
Est mihi (sitque, precor, nostris diuturnior annis)
220
filia, qua felix sospite semper ero.
hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis
apta requirebam, quaeque cavenda forent:
tum mihi post sacras monstratur Iunius Idus
utilis et nuptis, utilis esse viris,
225
primaque pars huius thalamis aliena reperta est;
nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:
‘donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta
detulerit flavis in mare Thybris aquis,
non mihi dentosa crinem depectere buxo,
230
non ungues ferro subsecuisse licet,
non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,
quamvis perpetua sit mihi lege datus.
tu quoque ne propera, melius tua filia nubet,
ignea cum pura Vesta nitebit humo.’ [*]7. FN
235
Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe
fertur, et a tergo non habet Ursa metum,
tunc ego me memini ludos in gramine Campi
aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.
festa dies illis, qui lina madentia ducunt,
240
quique tegunt parvis aera recurva cibis, [*]8. GN MENTI — IN — CAPIT