Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus
vota metu belli, perfide Poene, tui.
Poene rebellaras, et leto consulis omnes
attoniti Mauras pertimuere manus.
245
spem metus expulerat, cum Menti vota senatus
suscipit, et melior protinus illa venit.
aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
illa dies, qua sunt vota soluta deae. [*]9. H VEST FER — VESTAE
Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,
250
ad tua si nobis sacra venire licet.
in prece totus eram: caelestia numina sensi,
laetaque purpurea luce refulsit humus,
non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
te, dea, nec fueras aspicienda viro;
255
sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,
cognita sunt nullo praecipiente mihi.
dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
cum flammae custos aede recepta dea est,
regis opus placidi, quo non metuentius ullum
260
numinis ingenium terra Sabina tulit.
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
et paries lento vimine textus erat.
hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,
tunc erat intonsi regia magna Numae.
265
forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
dicitur, et formae causa probanda subest.
Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:
significant sedem terra focusque suam.
terra pilae similis nullo fulcimine nixa,
270
aere subiecto tam grave pendet onus.