Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,
quique premat partes, angulus omnis abest,
cumque sit in media rerum regione locata
et tangat nullum plusve minusve latus,
275
ni convexa foret, parti vicinior esset,
nec medium terram mundus haberet onus.
arte Syracosia suspensus in aere clauso
stat globus, immensi parva figura poli,
et quantum a summis, tantum secessit ab imis
280
terra; quod ut fiat, forma rotunda facit,
par facies templi: nullus procurrit in illo
angulus; a pluvio vindicat imbre tholus.
cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?
inveniam causas hac quoque parte suas.
285
ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas
semine Saturni, tertia Vesta fuit;
utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur,
de tribus impatiens restitit una viri.
quid mirum, virgo si virgine laeta ministra
290
admittit castas ad sua sacra manus?
nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam,
nataque de flamma corpora nulla vides.
iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit
nec capit et comites virginitatis amat.
295
esse diu stultus Vestae simulacra putavi,
mox didici curvo nulla subesse tholo:
ignis inextinctus templo celatur in illo,
effigiem nullam Vesta nec ignis habet,
stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur,
300
causaque par Grai nominis esse potest.