Fasti, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Frazer, James George, Sir, 1854-1941, editor
iamque suburbanos Etruscaque contudit arma,
spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.
vidimus ornatos aerata per atria picta
veste triumphales occubuisse senes:
365
vidimus Iliacae transferri pignora Vestae
sede: putant aliquos scilicet esse deos.
at si respicerent, qua vos habitatis in arce,
totque domos vestras obsidione premi,
nil opis in cura scirent superesse deorum
370
et data sollicita tura perire manu.
atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant
et, si non poterunt exsuperare, cadant,
nunc inopes victus ignavaque fata timentes
monte suo clausos barbara turba premit.’
375
tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus
Vestaque pro Latio multa locuta suo est.
"publica" respondit "cura est pro moenibus istis,"
Iuppiter ‘et poenas Gallia victa dabit,
tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur
380
effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.
quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,
mollitamque manu duret in igne focus.’
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis
annuit, et mediae tempora noctis erant,
385
iam ducibus somnum dederat labor: increpat illos
Iuppiter et sacro, quid velit, ore docet:
‘surgite et in medios de summis arcibus hostes
mittite, quam minime tradere voltis, opem!’
somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,
390
tradere quam nolint et iubeantur opem.