Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
91
ferte—quid hic facio?—rapidi mea corpora [*]carbasa: corpora σ
venti!
92
Ausonios fines cur mea vela volunt?
93
noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis?
94
aspiciat vultus Pontica terra meos.
95
et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
96
crimina defendi fasque piumque puto.
97
si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
98
a culpa facinus scitis abesse mea.
99
immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
100
stultaque mens nobis, non scelerata fuit,
101
quod licet et minimis, domui si favimus illi,
102
si satis Augusti publica iussa mihi,
103
hoc duce si dixi felicia saecula, proque
104
Caesare tura piis Caesaribusque dedi,—
105
si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
106
si minus, alta cadens obruat unda caput!
107
fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,
108
victaque mutati frangitur unda maris?
109
non casu, vos sed sub condicione vocati,
110
fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.’