Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
hanc sinite infelix in loca iussa feram,
si quantam [*]quoque quam vel quia: quantam Rappold merui, poena me perdere vultis,
culpa mea est ipso iudice morte minor.
65
mittere me Stygias si iam voluisset in undas
Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
est illi nostri non invidiosa cruoris
copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret,
vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
70
contenti nostris iam, precor, este malis!
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
quod periit, salvum iam caput esse potest,
ut mare considat ventisque ferentibus utar,
ut mihi parcatis, non minus exul ero.
75
non ego divitias avidus sine fine parandi
latum mutandis mercibus aequor aro,
nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,
oppida non Asiae, non loca visa prius,
non ut Alexandri claram delatus ad urbem
80
delicias videam, Nile iocose, tuas.
quod faciles [*]facile est: faciles Heinsius opto ventos,—quis credere posset [*]possit?—
Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt,
obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti;
quodque sit a patria tam [*]iam corr. σ fuga tarda, queror.
85
nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas,
exilem facio per mea vota viam.
seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,
pronaque sint nostrae numina vestra rati;
seu magis odistis, iussae Ine advertite terrae:
90
supplicii pars est in regione mei. [*]mori: mei σ