Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
et latro et cautus praecingitur ense viator;
ille sed insidias, hic sibi portat opem.
discitur innocuas ut agat facundia causas;
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
275
sic igitur carmen, recta si mente legatur,
constabit nulli posse nocere meum.
" at quasdam vitio." quicumque hoc concipit, errat,
et nimium scriptis arrogat ille meis.
ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
280
nequitiae: tolli tota theatra iube!
peccandi causam multis quam [*]multi quam vel quam multis corr. Riese saepe dederunt.
Martia cum durum sternit harena solum!
tollatur Circus! non tuta licentia Circi est.
hic sedet ignoto iuncta puella viro.
285
cum quaedam spatientur in hoc, [*]hac ut amator eodem [*]eadem
conveniat, quare porticus ulla patet .
quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
in culpam siqua est ingeniosa suam.
cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede
290
quam multas matres fecerit ille deus.
proxima adoranti Iunonis templa subibit,
paelicibus multis hanc doluisse deam.
Pallade conspecta, natum de crimine virgo
sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
295
venerit in magni templum, tua munera, Martis,
stat Venus Ultori iuncta, vir [*]viro ante fores.
Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
egerit Ionio Bosphorioque mari.
in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
300
in Cererem Iasion, qui referatur, erit.