Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
materiam veniae sors tibi nostra dedit,
si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat
Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;
35
nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem,
purum discussis aera reddit aquis,
iure igitur genitorque deum rectorque vocatur,
iure capax mundus nil Iove maius habet.
tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,
40
utere more dei nomen habentis idem.
idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
imperii potuit frena tenere sui.
tu veniam parti superatae saepe dedisti,
non concessurus quam tibi victor erat.
45
divitiis etiam multos et honoribus auctos
vidi, qui tulerant in caput arma tuum;
quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
parsque simul templis utraque dona tulit;
utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,
50
sic victum cur se gaudeat, hostis habet,
causa mea est melior, qui nec contraria dicor
arma nec hostiles esse secutus opes.
per mare, per terras, per tertia numina iuro,
per te praesentem conspicuumque deum,
55
hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque,
qua sola potui, mente fuisse tuum.
optavi, peteres caelestia sidera tarde,
parsque fui turbae parva precantis idem,
et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
60
ipse quoque adiuvi publica vota meis.