Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
mille locis plenos nominis esse tui?
inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,[*]tenetur reliqui
in non credendos corpora versa modos:
65
invenies vestri praeconia nominis illic,
invenies animi pignora multa mei.
non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
ut maior fiat, crescere possit, habet,
fama Iovi superest : tamen hunc sua facta referri
70
et se materiam carminis esse iuvat,
cumque Gigantei memorantur proelia belli,
credibile est laetum laudibus esse suis.
te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
ingenio laudes uberiore canunt:
75
sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
sic capitur minimo turis honore deus.
a! ferus et nobis [*]nobis nimium crudelior omnibus hostis,
delicias legit qui tibi cumque meas,
carmina ne nostris quae te venerantia libris
80
iudicio [*]indicio possint candidiore legi.
esse sed irato quis te mihi posset amicus?
vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
cum coepit quassata domus subsidere, partes
in proclinatas omne recumbit onus,
85
cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
inque [*]ipse ... quodam corr. Vogel. suo cladem pondere tracta ruunt.
ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
debuit, est vultus turba secuta tuos.
at, memini, vitamque meam moresque probabas
90
illo, quem dederas, praetereuntis equo.