Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quod si non prodest et honesti gloria nulla
redditur, at nullum crimen adeptus eram. [*]eram erit
nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque [*]usque: lisque Heinsius
decem deciens inspicienda viris.
95
res quoque privatas statui sine crimine iudex,
deque mea fassa est pars quoque victa fide.
me miserum! potui, si non extrema nocerent,
iudicio tutus non semel esse tuo.
ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
100
incolumem totiens una procella ratem.
nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
pressere hoc fluctus oceanusque caput,
cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
cur imprudenti cognita culpa mihi?
105
inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:
praeda fuit canibus non minus ille suis.
scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
nec veniam laeso numine casus habet,
illa nostra die, qua me malus abstulit error,
110
parva quidem periit, sed sine labe domus:
sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
clara nec ullius nobilitate minor,
et neque divitiis nec paupertate notanda,
unde sit in neutrum conspiciendus eques.
115
sit [*]sit si vel sic quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,[*]ortu astu
ingenio certe non latet illa meo,
quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
grande tamen toto nomen ab orbe fero,
turbaque doctorum Nasonem novit et audet
120
non fastiditis adnumerare viris.