Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
neve peregrinis tantum defendar ab armis,
et Romanus habet multa iocosa liber,
utque suo Martem cecinit gravis
Ennius ore—Ennius ingenio maximus, arte rudis—
425
explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
casurumque triplex vaticinatur opus,
sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
nec contentus ea, multos vulgavit amores,
430
in quibus ipse suum fassus adulterium est.
par fuit exigui similisque licentia Calvi,
detexit variis qui sua furta [*]facta modis,
quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
rebus adest nomen nominibusque pudor?
435
Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
et leve Cornifiei parque Catonis opus.
et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*]per illos: Perillae σ
nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
440
non potuit Veneris furta tacere suae.
nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
historiae turpis inseruisse iocos.
445
non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
sed linguam nimio non tenuisse mero.
credere iuranti durum putat esse Tibullus,
sic etiam de se quod neget illa viro.
fallere custodes idem [*]custodem tandem (vel demum) corr. Francius docuisse fatetur,
450
seque sua miserum nunc ait arte premi.