Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
per causam meminit se tetigisse manum;
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
et tacitam mensae duxit in orbe notam
455
et quibus e sucis abeat de corpore livor,
impresso fieri qui solet ore, docet:
denique ab incauto nimium petit ille marito,
se quoque uti servet, peccet ut illa minus,
scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas [*]ipse corr. Owen
460
cur [*]cui vel qui: cur σ totiens clausas exercet ante fores,
multaque dat furti talis praecepta docetque
qua nuptae possint fallere ab arte viros,
non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
et placet, et iam te principe notus erat.
465
invenies eadem blandi praecepta Properti:
destrictus minima nec tamen ille nota est.
his ego successi, quoniam praestantia candor
nomina vivorum dissimulare iubet,
non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
470
naufraga servatis omnibus una foret.
sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—
hoc est ad nostros non leve crimen avos——
quid valeant tali, quo possis plurima iactu
figere,[*]fingere damnosos effugiasque canes;
475
tessera quos habeat numeros, distante vocato
mittere quo deceat, quo dare missa modo;
discolor ut recto grassetur limite miles,
eum medius gemino calculus hoste perit,
ut bellare [*]mare (vel mage vel male) velle corr. Vogel sequens [*]sequi sciat et revocare priorem,
480
nec tuto fugiens incomitatus eat,