Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
parva sit ut ternis [*]sed uternis (vel internis vel interius) corr. Ehwald instructa tabella lapillis,
in qua vicisse est continuasse suos,
quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes—
perdere, rem caram, tempora nostra solent.
485
ecce canit formas alius laetusque pilarum,
hic artem nandi praecipit, ille trochi.
composita est aliis fucandi cura coloris,
hic epulis leges hospitioque dedit;
alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
490
quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
talia luduntur fumoso mense Decembri,
quae damno nulli composuisse fuit.
his ego deceptus non tristia carmina feci,
sed tristis nostros poena secuta iocos.
495
denique nec video tot de scribentibus unum,
quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
qui semper vetiti [*]victi vel iunctum: vetiti σ crimen amoris habent,
in quibus assidue cultus procedit adulter,
500
verbaque dat stulto callida nupta viro?
nubilis hos virgo matronaque virque puerque
spectat, et ex magna parte senatus adest,
nec satis incestis temerari vocibus aures;
adsuescunt oculi multa pudenda pati;
505
cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,
plauditur et magno palma favore datur; quodque [*] quoque
minus prodest, scaena [*]poena: scaena Heumann est lucrosa poetae,
tantaque non parvo crimina praetor emit.
inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:
510
empta tibi magno talia multa leges.