Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
maiestas adeo comis ubique tua est—
luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
scaenica vidisti lentus adulteria.
515
scribere si fas est imitantes turpia mimos,
materiae minor est debita poena meae.
an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
quodque licet, mimis scaena licere dedit?
et mea sunt populo saltata poemata saepe,
520
saepe oculos etiam detinuere tuos.
scilicet in domibus nostris [*]vestris corr. σ ut prisca virorum
artificis fulgent corpora picta manu,
sic quae concubitus varios venerisque figuras
exprimat, est aliquo parva tabella loco.
525
utque sedet vultu fassus Telamonius iram,
inque oculis facinus barbara mater habet,
sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
et modo maternis tecta videtur aquis,
bella sonant alii telis instructa eruditis,
530
parsque tui generis, pars tua facta canunt,
invida me spatio natura coercuit arto,
ingenio vires exiguasque dedit,
et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
contulit in Tyrios arma virumque toros,
535
nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
quam non legitimo foedere iunctus amor.
Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes
bucolicis iuvenis luserat ante modis,
nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
540
supplicium patitur non nova culpa novum;