Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.11
Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,
meque reum dempto fine cruentus agas,
natus es e scopulis
et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.
5
quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,
restat? quidve meis cernis abesse malis?
barbara me tellus et inhospita litora Ponti
cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.
nulla mihi cum gente fera commercia linguae:
10
omnia solliciti sunt loca plena metus.
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,
cinctave montanis ut pavet agna lupis,
sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
terreor, hoste meum paene premente latus.
15
utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,
quod patria careo pignoribusque meis:
ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
nuda parum nobis Caesaris ira mali est?
et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
20
solvat et in mores ora diserta meos.
in causa facili cuivis licet esse diserto,
et minimae vires frangere quassa valent,
subruere est arces et stantia moenia virtus:
quamlibet ignavi praecipitata premunt.
25
non sum ego quod [*]sum ego qui fueram, quid inanem proteris umbram
quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
Hector erat tunc cum bello certabat; at idem
vinctus ad Haemonios non erat Hector equos,
me quoque, quem noras olim, non esse memento:
30
ex illo superant haec simulacra viro.