Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?
parce, precor, Manes sollicitare meos!
omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
quod magis errorem quam scelus esse putes,
35
pendimus en profugi——satia tua pectora poenas
exilioque graves exiliique loco.
carnifici fortuna potest mea flenda videri:
et tamen est uno iudice mersa parum.
saevior es tristi Busiride, saevior illo,
40
qui falsum lento terruit igne bovem,
quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,
et dictis artes conciliasse suas:
‘munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,
nec sola est operis forma probanda mei.
45
aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?
hac [*]hic tibi, quem perdes, coniciendus erit.
protinus inclusum lentis carbonibus ure:
mugiet, et veri vox erit illa bovis.
pro quibus inventis, ut munus munere penses,
50
da, precor, ingenio praemia digna meo.’
dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor,
ipse tuum praesens imbue ’ dixit " opus."
'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus
exhibuit geminos ore gemente sonos.
55
quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?
ad te, quisquis is es, nostra querella redit,
utque sitim nostro possis explere cruore,
quantaque vis, avido gaudia corde feras,
tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,
60
te quoque ut auditis posse dolere putem,