Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
incipient [*]incipiunt aliquae tamen huc adnare carinae,
hospitaque in Ponti litore puppis erit.
sedulus occurram nautae, dictaque salute,
quid veniat, quaeram, quisve quibusve locis.
35
ille quidem mirum ni de regione propinqua
non nisi vicinas tutus ararit [*]arabit vel araret corr. Heinsius aquas.
rarus ab Italia tantum mare navita transit,
litora rarus in haec portubus orba venit,
sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina
40
voce loqui—certe gratior huius erit;
fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis
huc aliquem certo vela dedisse Noto—
quisquis is est, memori rumorem voce referre
et fieri famae parsque gradusque potest.
45
is, precor, auditos possit narrare triumphos
Caesaris et Latio reddita vota Iovi,
teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni
triste caput pedibus supposuisse ducis.
haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,
50
ille meae domui protinus hospes erit.
ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,
hospitium poenae sed velit esse meae.