Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.2
Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;
nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro
docta sacerdoti turba tulistis opem.
5
nec mihi, quod lusi vero [*]vestro sine crimine, prodest,
quodque magis vita Musa iocata [*]iocosa mea est,
plurima sed pelago terraque pericula passum
ustus ab assiduo frigore Pontus habet,
quique fugax rerum securaque in otia natus,
10
mollis et inpatiens ante laboris eram,
ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
perdere, diversae nec potuere viae,
suffecitque [*]sufficit atque malis animus; nam corpus ab illo
accepit vires vixque ferenda tulit.
15
dum tamen et terris dubius laetabar et undis,
fallebat curas aegraque corda labor!
ut via finita est
et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,
nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
20
lumine, de verna quam nive manat aqua.
Roma domusque subit desideriumque locorum,
quicquid et amissa restat in urbe mei.
ei mihi, quod [*]quo totiens nostri pulsata sepulcri
ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
25
cur ego tot gladios fugi totiensque minata
obruit infelix nulla procella caput?
di, quos experior nimium constanter iniquos,
participes irae quos deus unus habet,
exstimulate, precor, cessantia fata meique
30
interitus clausas esse vetate fores!