Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.3
Haec mea si casu miraris epistula quare
alterius digitis scripta sit,
aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis,
incertusque meae paene salutis eram.
5
quem mihi nunc animum dira regione iacenti
inter Sauromatas esse Getasque putes?
nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
terraque nescio quo
non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
10
nullus, Apollinea qui levet arte malum,
non qui soletur, non qui labentia tarde
tempora narrando fallat, amicus adest.
lassus in extremis iaceo populisque locisque,
et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
15
omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx,
et plus in nostro pectore parte
tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
20
ut foret amenti nomen in ore tuum.
si iam deficiam, suppressaque lingua palato
vix instillato restituenda mero,
nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
spesque tui nobis causa vigoris erit.
25
ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
iucundum nostri nescia tempus agis?
non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,
tempus agi sine me non nisi triste tibi.
si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos,
30
et mihi vivendi tam cito finis adest,