Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quantum erat, o magni, morituro parcere, divi,
ut saltem patria contumularer humo?
vel poena in tempus mortis dilata fuisset,
vel praecepisset mors properata fugam.
35
integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
et fient ipso tristia fata loco,
nec mea consueto languescent corpora lecto,
40
depositum nec me qui fleat, ullus erit;
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
accedent animae tempora parva mea;
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
labentes oculos condet amica manus;
45
sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
indeploratum barbara terra teget!
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
et feries pavida pectora fida manu?
ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes,
50
clamabis miseri nomen inane viri?
parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
et prior et gravior mors fuit illa mihi.
55
nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx—
finitis gaude tot mihi morte malis,
quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
ad quae iam pridem non rude pectus habes,
atque utinam pereant animae eum corpore nostrae,
60
effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!