Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
nam si morte carens vacua volat altus in aura
spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
perque feros manes hospita semper erit.
65
ossa tamen facito parva referantur in urna :
sic ego non etiam mortuus exul ero.
non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
supposuit tumulo rege vetante soror,
atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
70
inque suburbano condita pone solo;
quosque legat versus oculo properante viator,
grandibus in tituli marmore caede notis:
HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
75
AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
80
nomen et auctori tempora longa suo.
tu tamen extincto feralia munera semper
deque tuis lacrimis umida serta dato.
quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
sentiet officium maesta favilla pium.
85
scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendo
dictandi vires siccaque lingua negat,
accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
quod, tibi qui mittit, non habet ipse, "vale."